Go to content Go to navigation Go to search

Societas internationalis ad studium Hadriatici Maris in Media Aetate promovendum · 8 settembre 2006, 18:00 by SISAEM

SISAEM, scilicet Societas internationalis ad studium Hadriatici Maris in Media Aetate promovendum, sedem Romae habens, ad historiarum cognitionem omnino augendam, ad Hadriatici Maris ex antiquitate usque ad aetatem nostram rerum notitiam colendam et, praecipue, ad Hadriatici Maris in Media Aetate et in Renovatarum Artium Aetate (V-XVI saecula) studium promovendum pertinet.
Iisdem quam latissimo sensu in scientia, in educatione atque in civitatis cultu auctoritatem maximam tribuendo.
Societatis SISAEM Conditorum Consilium, in negotio ex mense Octobri anni 2005, constitutum intra consociationem Medioevo Italiano Project (haec consociatio in notitia historiarum etiam artificiis novis augenda eminet), multas res magni momenti ad doctrinam humanamque societatem pertinentes, ut Orientalis Hadriaticae orae rerum notitiam augerent, patrocinatum est. Praesertim ad colendas historias Venetiae Iuliae Dalmatiaeque conventibus illustratum est.
Mense Septembri anni 2006 Consilium opus perficit et societatis SISAEM primo Rectorum Consilio omnem potestatem dedit. Praesidens doctor Roberta Fidanzia est.
Societati SISAEM gravi intellegentia, quam Sodales Conditores in campo scientiarum educationisque meriti sunt, illustrari licet. Societas in Italia et in compluribus Europaeis terris multorum doctorum virorum opera cooperationeque utitur. Opera et cooperationes suas in aliarum continentium doctos viros propagare proxime intendet.
Aliquae operationes in actu: studiorum corpus “Medioevo Adriatico”; docendi cogitatio ad scholas; Interretis situs; grex Interretis.
Proposita: “Dizionario Biografico degli Adriatici” et multae res magni momenti ad doctrinam humanamque societatem pertinentes.
Quicumque cum societatis SISAEM finibus consentit, ei perscripta schedula ad hoc accommodata ascritionem postulare licet.